monumenta.ch > Plinius > sectio 182

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 21, 182
{CV} halicacabi radicem bibunt qui vaticinari gallantesque vere ad confirmandas superstitiones aspici se volunt. remedio est - id enim libentius rettulerim - aqua copiosa mulsa calida potu. nec illud praeteribo, aspidum naturae halicacabum in tantum adversam, ut radice eius propius admota soporetur illa sopore enecans vis earum. ergo trita ex oleo percussis auxiliatur.